monumenta.ch > Plinius > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 25
{VI} sunt qui uni tantum minimo congerant, alii vero et huic tantum unum, quo signantem signent. conditus ille, ut res rara et iniuria usus indigna, velut e sacrario promitur, ut et unum in minimo digito habuisse pretiosioris in recondito supellectilis ostentatio sit. iam alii pondera eorum ostentant. aliis plures quam unum gestare labor est, alii bratteas infercire leviore materia propter casum tutius gemmarum sollicitudini putant, alii sub gemmis venena cludunt, sicut Demosthenes summus Graeciae orator, anulosque mortis gratia habent.